BELOMANTIA

BELOMANTIA
BELOMANTIA
Graece Βελομαντεία, divinatio quae sagittis peragebatur, non unô modô, apud Orientis inprimis populos, Arabes, aliosque ut in Specimine suo Historiae Arabum docet Edu. Pocockius: in quo, ut nihil dicam de Sagittis notaris atque in sacculum coniectis sive undecim, sive pluribus, atque inde denuo extractis, meminit sortium generis, Arabibus Alazlam dicti, cuius hic modus: Cum esset alicui vel susciptendum iter vel ducenda uxor, vel aliud magni momenti negotium peragendum: Sagittas, quas tres vasculo inclusas habebant, solebant consulere. Earum primae inscriptum erat, Iussit me Dominus meus: secundae, Prohibuit me Dominus meus: tertia autem nullâ notâ insignis erat. Harum unam manu extrahenti si accurreret illa, quae iuberet, alacri animô, tamquam iubente Deô, pergere; sin illa, quae vetaret, desistere; quod si ἀγράμματος illa, reponere, donec prodiret, quae vel iussu praeiret, vel inter dicto occurreret. Cui simile quid de Nebucadnezare habetur Ezech. c. 21. v. 21. ad quem loc. Hieronym. Stabit, inquit, in ispo compito et ritu gentis suae oraculum consulet, ut mittat sagittas, in pharetram et commisceat eas inscriptas sive signatas nominibus singulorum, ut videat cuius iagitta exeat, et quam prius civitatem debeat expugnare. Vide eundem ad Hos. c. 4. ubi, quod hîc sagittas, vocat virgas. In Exsechiele legimus, quod virgas suas miscuerit contra Ammon et Ierusalem Nabuchodonosor, et exierit virga contra Ierusalem. Ouô pactô Ρ῾αβδομαντεία potius fulisset. At apud Ezechielem sagittarum diserta mentio quas tamen alii non commiscendo seu commovendo, verum tersas politasque inspiciendo id divinationis genus volunt peractum, ut dicemus infra in Telum. Nempe vocem Gap desc: Hebrew, quae alias tersit, polivit, redditur, ab Hieronymo commiscendi notione explicatur: quod ex Arabismo confirmari posse. docet Cl. Pocockius d. l. Vide quoque ubi dicemus de Caetoptromantia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • SAGITTA Veterum — an a Scythe Iovis, an a Perse Persei filio, inventa, vide Plinium l. 7. c. 56. atrox telum. Statius Theb. l. 12. v. 29. patuêre recisae Cum capulis hastisque manus, mediisque sagittae Luminibus stantes. Ad quae verba Barthius, Ex hoc aliisque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Belomantie — Be|lo|man|tie die; <aus gleichbed. gr. belomantía> (veraltet) das Wahrsagen aus mit Zeichen versehenen Pfeilen, die aus dem Köcher gezogen wurden …   Das große Fremdwörterbuch

  • belomancy — /ˈbɛləmænsi/ (say beluhmansee) noun divination using arrows. {late Greek belomantia, from belos arrow + mancy} …  

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”